

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 19: Versus 45
Et ingressus.Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.